- MURRHINA
- MURRHINAVasa, ac praecipue Pocula, adhibita olim luxuriosis nepotum conviviis, memorantur Martiali l. 14. Epigr. 113. cui titul. Murrina, ita enim melius scribitur:Si calidum potas ardenti murra FalernoConvenit, et melior fit sapor inde mero.In quae verba inquit Schrevelius: China dishes. Ita sane videntur ex descriptione Plinii l. 37. c. 2. Oriens, inquit myrrina mittit, ex humore sub terra calore densata. In pretio sunt ob nitorem et coloris varietatem, purpurei, candidi et tertiii ignescentis. Aliqua et in odore commendatio est, etc. Ios. Scaliger ad Propert. l. 4. Eleg. 5. v. 26.Murreaque in Parthis pocula cocta focis.adversatus Plinio, asserit Murrina pocula ex signino cocto apud Sinas facta esse, quae nos Porcellana vocamus, Vide Pancirollum et ad eum Salmuthum. Lapidem, unde pocula Murrea ac Murrina, Salmas. Graecis Μόῤραν: Latinis Murram, appellatum esse, monet. Unde non tantum hic Murrae meminit Poeta, sed et alibi, Martial. l. 10. Epigr. 80.———— Maculosae poculae murrae:reprehendit proin Vir Eruditus, qui Myrrham et Myrrhina scribunt: ac supra omnes turpissime labi Baronium, qui Myrrhina pocula a myrrha aromate deducit et de myrrha facta interpretatur, contendit. Certe μόῤρινα Graecis appellari, supra vidimus. Unde Arriano λιςθία μοῤρίνη, a μόῤρα, murra, quam vocem variis varie acceptam esse diximus. Salmasio modo dicto nihil videtur vero propius, quam antiqua murrinia, nostra porcellana esse, secutus sic Scaligerum d. l. Quod enim ex luto quodam albo et in fornacibus cocto apud Chinas porcellanea vasa fieri contendunt, nil prohibet, quin Veter. murrhinaf verint. Id saltem ex diversitate sententiarum inter priscos sequitur, modum illos quô murrina fierent, ignorâsse: Uti et de Serico vidimus. quamvis enim Arvianus τῆς μοῤρίνης meminerit, quae in Diospoli fiebat; at non de illa pretiosa murra, quae ex Carmania et India advehebatur, sed devitro murrhino id accipiendum, quod in Diospoli Aegypti, adimitationem murrinorum fiebat. Cuiusmodi vitri etiam Plinius meminit, ut et opsidiani, quod etiam imitabatur lapidem Opsidianum, in Aethiopia inventum etc. Dignationem autem ac immodicam eorum aestimationem colligas, ex Seneca de Benefic. l. 7. c. 9. Video illic crystallina, querum accendit fragilitas pretium: Video Murrina pocula, parum scilicet luxuria magno furit, nisi quod vomunt capacibus gemmis inter se propinarent. Primum Romam inducta sunt, tertiô triumphô, quem de piratis, Asia, Ponto, gentibusque et Regibus variis M. Pisone, M. Messalâ Consulib. die Natalis sui egit Pompeius, qui sex pocula ex eo triumpho Iovi Capitolino dedicavit, quae protinus ad hominum usum transiêre, abacis etiam escariisque vasis inde expetitis, excrevitque indies eius rei luxus, Murrino octoginta sestertiis empto capaci plane ad sextarios tres calice, teste Plinio l. 37. c. 2. Heliogabalus etiam in Murrinis et onychinis minxit, apud Lamprid. c. 32. Vide plura apud Thom. Dempsterum Paralipomenis in Ioh. Rosini Antiq. Rom. l. 5. c. 30. Inprimis autem Plinium, qui de iis prolixe agit, locô praefatô, nec non Salmas. ad Solm. p. 203. et 204. a quo tamen in eo dissentit Casp. Barthius, quod porcellanas hodiernas murrinorum veterum genus esse contendit, uti vidimus: Ipse vero sententiam hac de re non promit, Animadv. ad Stat. l. 1. p. 333. Vide quoque infra Myrrha.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.